Incipit Pater noster Ave María Credo Dómine, lábia ✠ Deus in adjutórium ☩ Glória Allelúja |
Invitatorium {Antiph. ex Psalterio secundum tempora} Ant. In manu tua Domine * Omnes fines terrae. Ant. In manu tua Domine * Omnes fines terrae. Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei. Ant. In manu tua Domine * Omnes fines terrae. Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit. Ant. Omnes fines terrae. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus. Ant. In manu tua Domine * Omnes fines terrae. Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea. Ant. Omnes fines terrae. Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam. Ant. In manu tua Domine * Omnes fines terrae. Glória Ant. Omnes fines terrae. Ant. In manu tua Domine * Omnes fines terrae. |
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora} Rerum Creator optime, Rectorque noster, aspice: Nos a quiete noxia Mersos sopore libera. Te, sancte Christe, poscimus, Ignosce culpis ómnibus: Ad confiténdum surgimus, Morasque noctis rumpimus. Mentes manusque tollimus, Prophéta sicut noctibus Nobis geréndum præcipit, Paulusque gestis censuit. Vides malum, quod fécimus: Occulta nostra pándimus: Preces geméntes fundimus, Dimitte quod peccávimus. * Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, Cum Spíritu Paráclito Regnans per omne sæculum. Amen. |
Psalmi cum lectionibus {Antiphonae ex Psalterio secundum tempora} Nocturn I |
Ant. Avértit Dóminus Psalmus 52 [1] 52:1 Dixit insípiens in corde suo: * Non est Deus. 52:2 Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in iniquitátibus: * non est qui fáciat bonum. 52:3 Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum: * ut vídeat si est intélligens, aut requírens Deum. 52:4 Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum. 52:5 Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam ut cibum panis? 52:6 Deum non invocavérunt: * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor. 52:7 Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui homínibus placent: * confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos. 52:8 Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël. Glória |
Psalmus 54 [2] 54:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: * inténde mihi, et exáudi me. 54:2 Contristátus sum in exercitatióne mea: * et conturbátus sum a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris. 54:3 Quóniam declinavérunt in me iniquitátes: * et in ira molésti erant mihi. 54:4 Cor meum conturbátum est in me: * et formído mortis cécidit super me. 54:5 Timor et tremor venérunt super me: * et contexérunt me ténebræ. 54:6 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo, et requiéscam? 54:7 Ecce, elongávi fúgiens: * et mansi in solitúdine. 54:8 Exspectábam eum, qui salvum me fecit * a pusillanimitáte spíritus et tempestáte. 54:9 Præcípita, Dómine, dívide linguas eórum: * quóniam vidi iniquitátem, et contradictiónem in civitáte. 54:10 Die ac nocte circúmdabit eam super muros ejus iníquitas: * et labor in médio ejus, et injustítia. 54:11 Et non defécit de platéis ejus * usúra, et dolus. 54:12 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique. 54:13 Et si is, qui óderat me, super me magna locútus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo. 54:14 Tu vero, homo unánimis: * dux meus, et notus meus: 54:15 Qui simul mecum dulces capiébas cibos: * in domo Dei ambulávimus cum consénsu. 54:16 Véniat mors super illos: * et descéndant in inférnum vivéntes: 54:16 Quóniam nequítiæ in habitáculis eórum: * in médio eórum. 54:17 Ego autem ad Deum clamávi: * et Dóminus salvábit me. 54:18 Véspere, et mane, et merídie narrábo et annuntiábo: * et exáudiet vocem meam. 54:19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui appropínquant mihi: * quóniam inter multos erant mecum. 54:20 Exáudiet Deus, et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula. 54:21 Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum: * exténdit manum suam in retribuéndo. 54:22 Contaminavérunt testaméntum ejus, divísi sunt ab ira vultus ejus: * et appropinquávit cor illíus. 54:23 Mollíti sunt sermónes ejus super óleum: * et ipsi sunt jácula. 54:24 Jacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet: * non dabit in ætérnum fluctuatiónem justo. 54:24 Tu vero, Deus, dedúces eos, * in púteum intéritus. 54:24 Viri sánguinum, et dolósi non dimidiábunt dies suos: * ego autem sperábo in te, Dómine. Glória Ant. Avértit Dóminus * captivitátem plebis suæ. |
Ant. Quóniam Psalmus 55 [3] 55:1 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me. 55:2 Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me. 55:3 Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo. 55:4 In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro. 55:5 Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum. 55:6 Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt. 55:7 Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges. 55:8 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo. 55:9 Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum: 55:10 In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es. 55:11 In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo. 55:12 In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi. 55:13 Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium. Glória |
Psalmus 56 [4] 56:1 Miserére mei, Deus, miserére mei: * quóniam in te confídit ánima mea. 56:2 Et in umbra alárum tuárum sperábo, * donec tránseat iníquitas. 56:3 Clamábo ad Deum altíssimum: * Deum qui benefécit mihi. 56:4 Misit de cælo, et liberávit me: * dedit in oppróbrium conculcántes me. 56:5 Misit Deus misericórdiam suam, et veritátem suam, * et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum: dormívi conturbátus. 56:6 Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ: * et lingua eórum gládius acútus. 56:7 Exaltáre super cælos, Deus, * et in omnem terram glória tua. 56:8 Láqueum paravérunt pédibus meis: * et incurvavérunt ánimam meam. 56:9 Fodérunt ante fáciem meam fóveam: * et incidérunt in eam. 56:10 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psalmum dicam. 56:11 Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo. 56:12 Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psalmum dicam tibi in géntibus: 56:13 Quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua. 56:14 Exaltáre super cælos, Deus: * et super omnem terram glória tua. Glória Ant. Quóniam * in te confídit ánima mea. |
Ant. Juste judicáte Psalmus 57 [5] 57:1 Si vere útique justítiam loquímini: * recta judicáte, fílii hóminum. 57:2 Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra injustítias manus vestræ concínnant. 57:3 Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa. 57:4 Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas, 57:5 Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter. 57:6 Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus. 57:7 Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur. 57:8 Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem. 57:9 Priúsquam intellígerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos. 57:10 Lætábitur justus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris. 57:11 Et dicet homo: Si útique est fructus justo: * útique est Deus júdicans eos in terra. Glória |
Psalmus 58 [6] 58:1 Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me. 58:2 Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me. 58:3 Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes. 58:4 Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi. 58:5 Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël, 58:6 Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem. 58:7 Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem. 58:8 Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit? 58:9 Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes. 58:10 Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia ejus prævéniet me. 58:12 Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei. 58:13 Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine: 58:14 Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua. 58:15 Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt. 58:16 Et scient quia Deus dominábitur Jacob: * et fínium terræ. 58:17 Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem. 58:18 Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt. 58:19 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam. 58:20 Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ. 58:21 Adjútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea. Glória Ant. Juste judicáte * fílii hóminum. |
Ant. Da nobis Psalmus 59 [7] 59:1 Deus, repulísti nos, et destruxísti nos: * irátus es, et misértus es nobis. 59:2 Commovísti terram, et conturbásti eam: * sana contritiónes ejus, quia commóta est. 59:3 Ostendísti pópulo tuo dura: * potásti nos vino compunctiónis. 59:4 Dedísti metuéntibus te significatiónem: * ut fúgiant a fácie arcus: 59:5 Ut liberéntur dilécti tui: * salvum fac déxtera tua, et exáudi me. 59:6 Deus locútus est in sancto suo: * lætábor, et partíbor Síchimam: et convállem tabernaculórum metíbor. 59:7 Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim fortitúdo cápitis mei. 59:8 Juda rex meus: * Moab olla spei meæ. 59:9 In Idumæam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ súbditi sunt. 59:10 Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumæam? 59:11 Nonne tu, Deus, qui repulísti nos? * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris? 59:12 Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis. 59:13 In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos. Glória |
Psalmus 60 [8] 60:1 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ. 60:2 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me. 60:3 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci. 60:4 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum. 60:5 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum. 60:6 Dies super dies regis adjícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis. 60:7 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret? 60:8 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem. Glória Ant. Da nobis * Dómine auxílium de tribulatióne. |
Ant. Nonne Deo ‡ Psalmus 61 [9] 61:1 Nonne Deo ‡ subjécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum. 61:2 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius. 61:3 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ? 61:4 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant. 61:5 Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea. 61:6 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adjútor meus, non emigrábo. 61:7 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est. 61:8 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adjútor noster in ætérnum. 61:9 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum. 61:10 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere. 61:11 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque juxta ópera sua. Glória |
Psalmus 63 [10] 63:1 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam. 63:2 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem. 63:3 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum. 63:4 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam. 63:5 Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos? 63:6 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio. 63:7 Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus. 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum. 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo. 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta ejus intellexérunt. 63:11 Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde. Glória Ant. Nonne Deo * subjécta erit ánima mea. |
Ant. Benedícite Psalmus 65 [11] 65:1 Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: * date glóriam laudi ejus. 65:2 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui. 65:3 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo. 65:4 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum. 65:5 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso. 65:6 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi ejus super Gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis. 65:7 Benedícite, Gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis ejus, 65:8 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos. 65:9 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum. 65:10 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra. 65:11 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium. 65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea. 65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea. 65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis. 65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ. 65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea. 65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus. 65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ. 65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me. Glória |
Psalmus 67 [12] 67:1 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus. 67:2 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei. 67:3 Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia. 67:4 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi. 67:5 Exsultáte in conspéctu ejus: * turbabúntur a fácie ejus, patris orphanórum et júdicis viduárum. 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo: 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris. 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto: 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël. 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam. 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa. 67:13 Rex virtútum dilécti dilécti: * et speciéi domus divídere spólia. 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi ejus in pallóre auri. 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis. 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos? 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem. 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto. 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus. 67:20 Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum. 67:21 Benedíctus Dóminus die quotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum. 67:22 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis. 67:23 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis. 67:24 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris: 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso. 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto. 67:26 Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus: * in médio juvenculárum tympanistriárum. 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël. 67:28 Ibi Bénjamin adolescéntulus: * in mentis excéssu. 67:29 Príncipes Juda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali. 67:30 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis. 67:31 A templo tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera. 67:32 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto. 67:33 Díssipa Gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægypto: * Æthiópia prævéniet manus ejus Deo. 67:34 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino. 67:35 Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem. 67:36 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus. 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus. Glória Ant. Benedícite * gentes Deum nóstrum. |
V. Deus, vitam meam annuntiávi tibi. R. Posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo. |
Pater noster Absolutio. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen. |
V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Lectio 1 De libro primo Machabaeorum 1 Mac 12:39-43 39 Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem: 40 Timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quaerebat comprehendere eum, et occidere, et exsurgens abiit in Bethsan. 41 Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in praelium, et venit Bethsan. 42 Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit, 43 Et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera: et praecepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi. Tu autem R. Refulsit sol in clypeos aureos, et resplenduerunt montes ab eis: * Et fortitudo Gentium dissipata est. V. Erat enim exercitus magnus valde et fortis et appropiavit Judas, et exercitus ejus in praelio. R. Et fortitudo Gentium dissipata est. |
V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen. Lectio 2 1 Mac 12:44-47 44 Et dixit Jonathae: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? 45 Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos praepositos negotii: et conversus abibo: propterea enim veni. 46 Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. 47 Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilaeam duo millia: mille autem venerunt cum eo. Tu autem R. Ornaverunt faciem templi coronis aureis, et dedicaverunt altare Domino: * Et facta est laetitia magna in populo. V. In hymnis et confessionibus benedicebant Dominum. R. Et facta est laetitia magna in populo. |
V. Jube, domne, benedícere. Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen. Lectio 3 1 Mac 12:48-52 48 Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. 49 Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathae. 50 At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in praelium. 51 Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: 52 Illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde. Tu autem R. In hymnis et confessionibus benedicebant Dominum: * Qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis Dominus omnipotens. V. Ornaverunt faciem templi coronis aureis, et dedicaverunt altare Domino. R. Qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis Dominus omnipotens. Glória R. Qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis Dominus omnipotens. |
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandae sint. |
Oratio {ex Proprio de Tempore} Dómine, exáudi Orémus Deus, refugium nostrum, et virtus: adesto piis Ecclesiae tuae precibus, auctor ipse pietatis, et praesta: ut quod fideliter petimus, efficaciter consequamur. Per Dóminum |
Conclusio Dómine, exáudi Benedicámus Dómino Fidélium ánimæ Pater noster |
Seguidores
Seguidores
martes, 18 de octubre de 2016
OFICIO DIVINO DE HOY
Suscribirse a:
Entradas (Atom)